monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 108
{XIX} apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quae alii condita, alii piperata appellant. invenitur et nectarites ex herba quam alii Helenion, alii Medicam, alii symphyton, alii Idaeam, alii Orestion, alii nectariam vocant, radice ponderis #img|denarius.gif|img# L in sextarios sex musti addita, similiter in linteo.